Evangelium Secundum Lucam*

Caput 19: Versus 12

Nobilis abiit.Hic est nobilis cui caecus clamabat:Miserere mei, fili David,et cui tubae clamabant:Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel,qui constitutus est a Patre rex, cui datae sunt gentes in haereditatem.Longinquam.Excaecatos Judaeos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quae longe (quia a finibus terrae) clamant ad Dominum, vel quialonge a peccatoribus salusPsal. 118.: Deus, qui ubique praesens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.
(* Traductions européennes)